17 Quod si hoc non audieritis,in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ :plorans plorabit,et deducet oculus meus lacrimam,quia captus est grex Domini.
18 Dic regi et dominatrici :Humiliamini, sedete,quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.
19 Civitates austri clausæ sunt,et non est qui aperiat :translata est omnis Juda transmigratione perfecta.
20 Levate oculos vestros et videte,qui venitis ab aquilone :ubi est grex qui datus est tibi,pecus inclytum tuum ?
21 Quid dices cum visitaverit te ?tu enim docuisti eos adversum te,et erudisti in caput tuum.Numquid non dolores apprehendent te,quasi mulierem parturientem ?
22 Quod si dixeris in corde tuo : Quare venerunt mihi hæc ?propter multitudinem iniquitatis tuærevelata sunt verecundiora tua,pollutæ sunt plantæ tuæ.
23 Si mutare potest Æthiops pellem suam,aut pardus varietates suas,et vos poteritis benefacere,cum didiceritis malum.