1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.
2 Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt,et obscuratæ sunt in terra,et clamor Jerusalem ascendit.
3 Majores miserunt minores suos ad aquam :venerunt ad hauriendum.Non invenerunt aquam :reportaverunt vasa sua vacua.Confusi sunt, et afflicti,et operuerunt capita sua.
4 Propter terræ vastitatem,quia non venit pluvia in terram,confusi sunt agricolæ :operuerunt capita sua.
5 Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,quia non erat herba.
6 Et onagri steterunt in rupibus ;traxerunt ventum quasi dracones :defecerunt oculi eorum,quia non erat herba.