19 Numquid projiciens abjecisti Judam ?aut Sion abominata est anima tua ?quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas ?Exspectavimus pacem,et non est bonum :et tempus curationis,et ecce turbatio.
20 Cognovimus, Domine, impietates nostras,iniquitates patrum nostrorum,quia peccavimus tibi.
21 Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum,neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ :recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum.
22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant ?aut cæli possunt dare imbres ?nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus ?tu enim fecisti omnia hæc.