4 Propter terræ vastitatem,quia non venit pluvia in terram,confusi sunt agricolæ :operuerunt capita sua.
5 Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,quia non erat herba.
6 Et onagri steterunt in rupibus ;traxerunt ventum quasi dracones :defecerunt oculi eorum,quia non erat herba.
7 Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine,fac propter nomen tuum :quoniam multæ sunt aversiones nostræ :tibi peccavimus.
8 Exspectatio Israël,salvator ejus in tempore tribulationis,quare quasi colonus futurus es in terra,et quasi viator declinans ad manendum ?
9 quare futurus es velut vir vagus,ut fortis qui non potest salvare ?Tu autem in nobis es, Domine,et nomen tuum invocatum est super nos :ne derelinquas nos.
10 Hæc dicit Dominus populo huic,qui dilexit movere pedes suos,et non quievit,et Domino non placuit :Nunc recordabitur iniquitatum eorum,et visitabit peccata eorum.