2 Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ?dices ad eos : Hæc dicit Dominus :Qui ad mortem, ad mortem,et qui ad gladium, ad gladium,et qui ad famem, ad famem,et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
3 Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus :gladium ad occisionem,et canes ad lacerandum,et volatilia cæli et bestias terræad devorandum et dissipandum.
4 Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ,propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda,super omnibus quæ fecit in Jerusalem.
5 Quis enim miserebitur tui, Jerusalem,aut quis contristabitur pro te ?aut quis ibit ad rogandum pro pace tua ?
6 Tu reliquisti me, dicit Dominus ;retrorsum abiisti :et extendam manum meam super te, et interficiam te :laboravi rogans.
7 Et dispergam eos ventilabro in portis terræ :interfeci et disperdidi populum meum,et tamen a viis suis non sunt reversi.
8 Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris :induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie :misi super civitates repente terrorem.