5 Quis enim miserebitur tui, Jerusalem,aut quis contristabitur pro te ?aut quis ibit ad rogandum pro pace tua ?
6 Tu reliquisti me, dicit Dominus ;retrorsum abiisti :et extendam manum meam super te, et interficiam te :laboravi rogans.
7 Et dispergam eos ventilabro in portis terræ :interfeci et disperdidi populum meum,et tamen a viis suis non sunt reversi.
8 Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris :induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie :misi super civitates repente terrorem.
9 Infirmata est quæ peperit septem ;defecit anima ejus :occidit ei sol cum adhuc esset dies :confusa est, et erubuit :et residuos ejus in gladium daboin conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.
10 Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me,virum rixæ, virum discordiæ in universa terra ?Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam :omnes maledicunt mihi.
11 Dicit Dominus : Si non reliquiæ tuæ in bonum,si non occurri tibi in tempore afflictionis,et in tempore tribulationis adversus inimicum.