9 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Ecce ego auferam de loco isto,in oculis vestris, et in diebus vestris,vocem gaudii et vocem lætitiæ,vocem sponsi et vocem sponsæ.
10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc,et dixerint tibi :Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud ?quæ iniquitas nostra,et quod peccatum nostrum,quod peccavimus Domino Deo nostro ?
11 dices ad eos :Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus,et abierunt post deos alienos,et servierunt eis, et adoraverunt eos,et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.
12 Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri :ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali,ut me non audiat.
13 Et ejiciam vos de terra hacin terram quam ignoratis,vos et patres vestri :et servietis ibi diis alienis, die ac nocte,qui non dabunt vobis requiem.
14 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,et non dicetur ultra :Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,
15 sed : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis,et de universis terris ad quas ejeci eos :et reducam eos in terram suam,quam dedi patribus eorum.