14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani ?aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes ?
15 Quia oblitus est mei populus meus,frustra libantes,et impingentes in viis suis,in semitis sæculi,ut ambularent per eas in itinere non trito,
16 ut fieret terra eorum in desolationem,et in sibilum sempiternum :omnis qui præterierit per eam obstupescet,et movebit caput suum.
17 Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico :dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.
18 Et dixerunt : Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes :non enim peribit lex a sacerdote,neque consilium a sapiente,nec sermo a propheta :venite, et percutiamus eum lingua,et non attendamus ad universos sermones ejus.
19 Attende, Domine, ad me,et audi vocem adversariorum meorum.
20 Numquid redditur pro bono malum,quia foderunt foveam animæ meæ ?Recordare quod steterim in conspectu tuout loquerer pro eis bonum,et averterem indignationem tuam ab eis.