16 ut fieret terra eorum in desolationem,et in sibilum sempiternum :omnis qui præterierit per eam obstupescet,et movebit caput suum.
17 Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico :dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.
18 Et dixerunt : Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes :non enim peribit lex a sacerdote,neque consilium a sapiente,nec sermo a propheta :venite, et percutiamus eum lingua,et non attendamus ad universos sermones ejus.
19 Attende, Domine, ad me,et audi vocem adversariorum meorum.
20 Numquid redditur pro bono malum,quia foderunt foveam animæ meæ ?Recordare quod steterim in conspectu tuout loquerer pro eis bonum,et averterem indignationem tuam ab eis.
21 Propterea da filios eorum in famem,et deduc eos in manus gladii :fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ :et viri earum interficiantur morte :juvenes eorum confodiantur gladio in prælio :
22 audiatur clamor de domibus eorum :adduces enim super eos latronem repente,quia foderunt foveam ut caperent me,et laqueos absconderunt pedibus meis.