11 et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum :Sic conteram populum istum, et civitatem istam,sicut conteritur vas figuli,quod non potest ultra instaurari :et in Topheth sepelientur,eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.
12 Sic faciam loco huic, ait Dominus,et habitatoribus ejus,et ponam civitatem istam sicut Topheth.
13 Et erunt domus Jerusalem,et domus regum Juda,sicut locus Topheth, immundæ,omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli,et libaverunt libamina diis alienis.
14 Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum :
15 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala quæ locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos.