10 Transite ad insulas Cethim, et videte :et in Cedar mittite, et considerate vehementer :et videte si factum est hujuscemodi :
11 si mutavit gens deos suos,et certe ipsi non sunt dii :populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.
12 Obstupescite, cæli, super hoc,et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.
13 Duo enim mala fecit populus meus :me dereliquerunt fontem aquæ vivæ,et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas,quia continere non valent aquas.
14 Numquid servus est Israël, aut vernaculus ?quare ergo factus est in prædam ?
15 Super eum rugierunt leones,et dederunt vocem suam :posuerunt terram ejus in solitudinem.Civitates ejus exustæ sunt,et non est qui habitet in eis.
16 Filii quoque Mempheos et Taphnesconstupraverunt te usque ad verticem.