17 Numquid non istud factum est tibi,quia dereliquisti Dominum Deum tuumeo tempore quo ducebat te per viam ?
18 Et nunc quid tibi vis in via Ægypti,ut bibas aquam turbidam ?et quid tibi cum via Assyriorum,ut bibas aquam fluminis ?
19 Arguet te malitia tua,et aversio tua increpabit te.Scito et vide quia malum et amarum estreliquisse te Dominum Deum tuum,et non esse timorem mei apud te,dicit Dominus Deus exercituum.
20 A sæculo confregisti jugum meum :rupisti vincula mea,et dixisti : Non serviam.In omni enim colle sublimi,et sub omni ligno frondoso,tu prosternebaris meretrix.
21 Ego autem plantavi te vineam electam,omne semen verum :quomodo ergo conversa es mihi in pravum,vinea aliena ?
22 Si laveris te nitro,et multiplicaveris tibi herbam borith,maculata es in iniquitate tua coram me,dicit Dominus Deus.
23 Quomodo dicis : Non sum polluta ;post Baalim non ambulavi ?Vide vias tuas in convalle ;scito quid feceris :cursor levis explicans vias suas.