19 Arguet te malitia tua,et aversio tua increpabit te.Scito et vide quia malum et amarum estreliquisse te Dominum Deum tuum,et non esse timorem mei apud te,dicit Dominus Deus exercituum.
20 A sæculo confregisti jugum meum :rupisti vincula mea,et dixisti : Non serviam.In omni enim colle sublimi,et sub omni ligno frondoso,tu prosternebaris meretrix.
21 Ego autem plantavi te vineam electam,omne semen verum :quomodo ergo conversa es mihi in pravum,vinea aliena ?
22 Si laveris te nitro,et multiplicaveris tibi herbam borith,maculata es in iniquitate tua coram me,dicit Dominus Deus.
23 Quomodo dicis : Non sum polluta ;post Baalim non ambulavi ?Vide vias tuas in convalle ;scito quid feceris :cursor levis explicans vias suas.
24 Onager assuetus in solitudine,in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui :nullus avertet eam :omnes qui quærunt eam non deficient :in menstruis ejus invenient eam.
25 Prohibe pedem tuum a nuditate,et guttur tuum a siti.Et dixisti : Desperavi : nequaquam faciam :adamavi quippe alienos,et post eos ambulabo.