2 Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini.
3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique.
4 Quia hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo te in pavorem,te et omnes amicos tuos :et corruent gladio inimicorum suorum,et oculi tui videbunt :et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis,et traducet eos in Babylonem,et percutiet eos gladio.
5 Et dabo universam substantiam civitatis hujus,et omnem laborem ejus, omneque pretium,et cunctos thesauros regum Judadabo in manu inimicorum eorum :et diripient eos, et tollent,et ducent in Babylonem.
6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ,ibitis in captivitatem :et in Babylonem venies,et ibi morieris, ibique sepelieristu, et omnes amici tui,quibus prophetasti mendacium.
7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum :fortior me fuisti, et invaluisti :factus sum in derisum tota die ;omnes subsannant me.
8 Quia jam olim loquor,vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito :et factus est mihi sermo Domini in opprobrium,et in derisum tota die.