17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam,et ad sanguinem innocentem fundendum,et ad calumniam, et ad cursum mali operis.
18 Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim,filium Josiæ, regem Juda :Non plangent eum : Væ frater ! et væ soror !non concrepabunt ei : Væ domine ! et væ inclyte !
19 Sepultura asini sepelietur,putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.
20 Ascende Libanum, et clama,et in Basan da vocem tuam :et clama ad transeuntes,quia contriti sunt omnes amatores tui.
21 Locutus sum ad te in abundantia tua,et dixisti : Non audiam :hæc est via tua ab adolescentia tua,quia non audisti vocem meam.
22 Omnes pastores tuos pascet ventus,et amatores tui in captivitatem ibunt :et tunc confunderis,et erubesces ab omni malitia tua.
23 Quæ sedes in Libano,et nidificas in cedris,quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores,quasi dolores parturientis ?