3 Hæc dicit Dominus :Facite judicium et justitiam,et liberate vi oppressum de manu calumniatoris :et advenam, et pupillum, et viduamnolite contristare, neque opprimatis inique,et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
4 Si enim facientes feceritis verbum istud,ingredientur per portas domus hujusreges sedentes de genere David super thronum ejus,et ascendentes currus et equos,ipsi, et servi, et populus eorum.
5 Quod si non audieritis verba hæc :in memetipso juravi, dicit Dominus,quia in solitudinem erit domus hæc.
6 Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda :Galaad, tu mihi caput Libani,si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !
7 Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus :et succident electas cedros tuas,et præcipitabunt in ignem.
8 Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc,et dicet unusquisque proximo suo :Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?
9 Et respondebunt :Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,et adoraverint deos alienos, et servierint eis.