4 Si enim facientes feceritis verbum istud,ingredientur per portas domus hujusreges sedentes de genere David super thronum ejus,et ascendentes currus et equos,ipsi, et servi, et populus eorum.
5 Quod si non audieritis verba hæc :in memetipso juravi, dicit Dominus,quia in solitudinem erit domus hæc.
6 Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda :Galaad, tu mihi caput Libani,si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !
7 Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus :et succident electas cedros tuas,et præcipitabunt in ignem.
8 Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc,et dicet unusquisque proximo suo :Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?
9 Et respondebunt :Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,et adoraverint deos alienos, et servierint eis.
10 Nolite flere mortuum,neque lugeatis super eum fletu :plangite eum qui egreditur,quia non revertetur ultra,nec videbit terram nativitatis suæ.