22 Si stetissent in consilio meo,et nota fecissent verba mea populo meo,avertissem utique eos a via sua mala,et a cogitationibus suis pessimis.
23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus,et non Deus de longe ?
24 Si occultabitur vir in absconditis,et ego non videbo eum ? dicit Dominus.Numquid non cælum et terram ego impleo ? dicit Dominus.
25 Audivi quæ dixerunt prophetæprophetantes in nomine meo mendacium,atque dicentes : Somniavi, somniavi.
26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium,et prophetantium seductiones cordis sui ?
27 Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei,propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum,sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ?
28 Propheta qui habet somnium,narret somnium :et qui habet sermonem meum,loquatur sermonem meum vere.Quid paleis ad triticum ? dicit Dominus.