24 Si occultabitur vir in absconditis,et ego non videbo eum ? dicit Dominus.Numquid non cælum et terram ego impleo ? dicit Dominus.
25 Audivi quæ dixerunt prophetæprophetantes in nomine meo mendacium,atque dicentes : Somniavi, somniavi.
26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium,et prophetantium seductiones cordis sui ?
27 Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei,propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum,sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ?
28 Propheta qui habet somnium,narret somnium :et qui habet sermonem meum,loquatur sermonem meum vere.Quid paleis ad triticum ? dicit Dominus.
29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus,et quasi malleus conterens petram ?
30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus,qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.