30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus,qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.
31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus,qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus.
32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus,qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meumin mendacio suo et in miraculis suis,cum ego non misissem eos, nec mandassem eis :qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
33 Si igitur interrogaverit te populus iste,vel propheta, aut sacerdos, dicens :Quod est onus Domini ?dices ad eos : Vos estis onus :projiciam quippe vos, dicit Dominus.
34 Et propheta, et sacerdos, et populusqui dicit : Onus Domini :visitabo super virum illum et super domum ejus.
35 Hæc dicetis unusquisque ad proximum,et ad fratrem suum :Quid respondit Dominus ?et quid locutus est Dominus ?
36 Et onus Domini ultra non memorabitur :quia onus erit unicuique sermo suus,et pervertistis verba Dei viventis,Domini exercituum, Dei nostri.