5 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,et suscitabo David germen justum :et regnabit rex, et sapiens erit,et faciet judicium et justitiam in terra.
6 In diebus illis salvabitur Juda,et Israël habitabit confidenter :et hoc est nomen quod vocabunt eum :Dominus justus noster.
7 Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus,et non dicent ultra : Vivit Dominus,qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,
8 sed : Vivit Dominus,qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis,et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc,et habitabunt in terra sua.
9 Ad prophetas : Contritum est cor meum in medio mei ;contremuerunt omnia ossa mea :factus sum quasi vir ebrius,et quasi homo madidus a vino,a facie Domini,et a facie verborum sanctorum ejus.
10 Quia adulteris repleta est terra,quia a facie maledictionis luxit terra,arefacta sunt arva deserti :factus est cursus eorum malus,et fortitudo eorum dissimilis.
11 Propheta namque et sacerdos polluti sunt,et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.