9 Ad prophetas : Contritum est cor meum in medio mei ;contremuerunt omnia ossa mea :factus sum quasi vir ebrius,et quasi homo madidus a vino,a facie Domini,et a facie verborum sanctorum ejus.
10 Quia adulteris repleta est terra,quia a facie maledictionis luxit terra,arefacta sunt arva deserti :factus est cursus eorum malus,et fortitudo eorum dissimilis.
11 Propheta namque et sacerdos polluti sunt,et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.
12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris :impellentur enim, et corruent in ea :afferam enim super eos mala,annum visitationis eorum, ait Dominus.
13 Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem :prophetabant in Baal,et decipiebant populum meum Israël.
14 Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium,et iter mendacii :et confortaverunt manus pessimorum,ut non converteretur unusquisque a malitia sua :facti sunt mihi omnes ut Sodoma,et habitatores ejus quasi Gomorrha.
15 Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas :Ecce ego cibabo eos absinthio,et potabo eos felle :a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutiosuper omnem terram.