2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis : et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.
3 Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quæ comedi non possunt eo quod sint malæ.
4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
5 Hæc dicit Dominus Deus Israël :Sicut ficus hæ bonæ,sic cognoscam transmigrationem Juda,quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum.
6 Et ponam oculos meos super eos ad placandum,et reducam eos in terram hanc :et ædificabo eos, et non destruam :et plantabo eos, et non evellam.
7 Et dabo eis cor ut sciant me,quia ego sum Dominus :et erunt mihi in populum,et ego ero eis in Deum,quia revertentur ad me in toto corde suo.
8 Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ,hæc dicit Dominus :Sic dabo Sedeciam regem Juda,et principes ejus, et reliquos de Jerusalem,qui remanserunt in urbe hac,et qui habitant in terra Ægypti.