23 et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam :
24 et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto :
25 et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum :
26 cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum : et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt : et rex Sesach bibet post eos.
27 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.
28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Bibentes bibetis :
29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis ? non eritis immunes : gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.