25 et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum :
26 cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum : et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt : et rex Sesach bibet post eos.
27 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.
28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Bibentes bibetis :
29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis ? non eritis immunes : gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.
30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos : Dominus de excelso rugiet,et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam :rugiens rugiet super decorem suum :celeuma quasi calcantium concineturadversus omnes habitatores terræ.
31 Pervenit sonitus usque ad extrema terræ,quia judicium Domino cum gentibus :judicatur ipse cum omni carne.Impios tradidi gladio, dicit Dominus.