1 Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam,et recedens ab eo duxerit virum alterum,numquid revertetur ad eam ultra ?numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ?Tu autem fornicata es cum amatoribus multis :tamen revertere ad me, dicit Dominus,et ego suscipiam te.
2 Leva oculos tuos in directum,et vide ubi non prostrata sis.In viis sedebas,exspectans eos quasi latro in solitudine :et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.
3 Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum,et serotinus imber non fuit.Frons mulieris meretricis facta est tibi ;noluisti erubescere.
4 Ergo saltem amodo voca me :Pater meus, dux virginitatis meæ tu es :
5 numquid irasceris in perpetuum,aut perseverabis in finem ?ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.
6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ?Abiit sibimet super omnem montem excelsum,et sub omni ligno frondoso,et fornicata est ibi.