17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini :et congregabuntur ad eam omnes gentesin nomine Domini in Jerusalem,et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
18 In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël,et venient simul de terra aquilonisad terram quam dedi patribus vestris.
19 Ego autem dixi :Quomodo ponam te in filios,et tribuam tibi terram desiderabilem,hæreditatem præclaram exercituum gentium ?Et dixi : Patrem vocabis me,et post me ingredi non cessabis.
20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum,sic contempsit me domus Israël,dicit Dominus.
21 Vox in viis audita est,ploratus et ululatus filiorum Israël :quoniam iniquam fecerunt viam suam ;obliti sunt Domini Dei sui.
22 Convertimini, filii revertentes,et sanabo aversiones vestras.Ecce nos venimus ad te :tu enim es Dominus Deus noster.
23 Vere mendaces erant colles,et multitudo montium :vere in Domino Deo nostro salus Israël.