19 Ego autem dixi :Quomodo ponam te in filios,et tribuam tibi terram desiderabilem,hæreditatem præclaram exercituum gentium ?Et dixi : Patrem vocabis me,et post me ingredi non cessabis.
20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum,sic contempsit me domus Israël,dicit Dominus.
21 Vox in viis audita est,ploratus et ululatus filiorum Israël :quoniam iniquam fecerunt viam suam ;obliti sunt Domini Dei sui.
22 Convertimini, filii revertentes,et sanabo aversiones vestras.Ecce nos venimus ad te :tu enim es Dominus Deus noster.
23 Vere mendaces erant colles,et multitudo montium :vere in Domino Deo nostro salus Israël.
24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra :greges eorum, et armenta eorum,filios eorum, et filias eorum.
25 Dormiemus in confusione nostra,et operiet nos ignominia nostra :quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri,ab adolescentia nostra usque ad diem hanc :et non audivimus vocem Domini Dei nostri.