3 Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum,et serotinus imber non fuit.Frons mulieris meretricis facta est tibi ;noluisti erubescere.
4 Ergo saltem amodo voca me :Pater meus, dux virginitatis meæ tu es :
5 numquid irasceris in perpetuum,aut perseverabis in finem ?ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.
6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ?Abiit sibimet super omnem montem excelsum,et sub omni ligno frondoso,et fornicata est ibi.
7 Et dixi, cum fecisset hæc omnia :Ad me revertere :et non est reversa.Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda
8 quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël,dimisissem eam,et dedissem ei libellum repudii :et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus,sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :
9 et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram,et mœchata est cum lapide et ligno :