5 numquid irasceris in perpetuum,aut perseverabis in finem ?ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.
6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ?Abiit sibimet super omnem montem excelsum,et sub omni ligno frondoso,et fornicata est ibi.
7 Et dixi, cum fecisset hæc omnia :Ad me revertere :et non est reversa.Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda
8 quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël,dimisissem eam,et dedissem ei libellum repudii :et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus,sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :
9 et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram,et mœchata est cum lapide et ligno :
10 et in omnibus his non est reversa ad meprævaricatrix soror ejus Judain toto corde suo,sed in mendacio, ait Dominus.
11 Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ.