10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,neque paveas, Israël :quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,et semen tuum de terra captivitatis eorum :et revertetur Jacob, et quiescet,et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :
11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.Faciam enim consummationem in cunctis gentibusin quibus dispersi te :te autem non faciam in consummationem :sed castigabo te in judicio,ut non videaris tibi innoxius.
12 Quia hæc dicit Dominus :Insanabilis fractura tua ;pessima plaga tua :
13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum :curationum utilitas non est tibi.
14 Omnes amatores tui obliti sunt tui,teque non quærent :plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli :propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
15 Quid clamas super contritione tua ?insanabilis est dolor tuus :propter multitudinem iniquitatis tuæ,et propter dura peccata tua,feci hæc tibi.
16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,et universi hostes tui in captivitatem ducentur :et qui te vastant vastabuntur,cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.