10 Audite verbum Domini, gentes,et annuntiate in insulis quæ procul sunt,et dicite : Qui dispersit Israël congregabit eum,et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
11 Redemit enim Dominus Jacob,et liberavit eum de manu potentioris.
12 Et venient, et laudabunt in monte Sion :et confluent ad bona Domini,super frumento, et vino, et oleo,et fœtu pecorum et armentorum :eritque anima eorum quasi hortus irriguus,et ultra non esurient.
13 Tunc lætabitur virgo in choro,juvenes et senes simul :et convertam luctum eorum in gaudium,et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.
14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine,et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.
15 Hæc dicit Dominus :Vox in excelso audita est lamentationis :luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos,et nolentis consolari super eis,quia non sunt.
16 Hæc dicit Dominus :Quiescat vox tua a ploratu,et oculi tui a lacrimis,quia est merces operi tuo, ait Dominus,et revertentur de terra inimici :