13 Tunc lætabitur virgo in choro,juvenes et senes simul :et convertam luctum eorum in gaudium,et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.
14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine,et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.
15 Hæc dicit Dominus :Vox in excelso audita est lamentationis :luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos,et nolentis consolari super eis,quia non sunt.
16 Hæc dicit Dominus :Quiescat vox tua a ploratu,et oculi tui a lacrimis,quia est merces operi tuo, ait Dominus,et revertentur de terra inimici :
17 et est spes novissimis tuis, ait Dominus,et revertentur filii ad terminos suos.
18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem :Castigasti me, et eruditus sum,quasi juvenculus indomitus :converte me, et convertar,quia tu Dominus Deus meus.
19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam :et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum.Confusus sum, et erubui,quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.