15 Hæc dicit Dominus :Vox in excelso audita est lamentationis :luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos,et nolentis consolari super eis,quia non sunt.
16 Hæc dicit Dominus :Quiescat vox tua a ploratu,et oculi tui a lacrimis,quia est merces operi tuo, ait Dominus,et revertentur de terra inimici :
17 et est spes novissimis tuis, ait Dominus,et revertentur filii ad terminos suos.
18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem :Castigasti me, et eruditus sum,quasi juvenculus indomitus :converte me, et convertar,quia tu Dominus Deus meus.
19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam :et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum.Confusus sum, et erubui,quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.
20 Si filius honorabilis mihi Ephraim,si puer delicatus !quia ex quo locutus sum de eo,adhuc recordabor ejus.Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum :miserans miserebor ejus, ait Dominus.
21 Statue tibi speculam ;pone tibi amaritudines ;dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti :revertere, virgo Israël,revertere ad civitates tuas istas.