19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam :et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum.Confusus sum, et erubui,quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.
20 Si filius honorabilis mihi Ephraim,si puer delicatus !quia ex quo locutus sum de eo,adhuc recordabor ejus.Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum :miserans miserebor ejus, ait Dominus.
21 Statue tibi speculam ;pone tibi amaritudines ;dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti :revertere, virgo Israël,revertere ad civitates tuas istas.
22 Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ?quia creavit Dominus novum super terram :femina circumdabit virum.
23 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Adhuc dicent verbum istudin terra Juda et in urbibus ejus,cum convertero captivitatem eorum :Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus :
24 et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul,agricolæ et minantes greges.
25 Quia inebriavi animam lassam,et omnem animam esurientem saturavi.