29 In diebus illis non dicent ultra :Patres comederunt uvam acerbam,et dentes filiorum obstupuerunt.
30 Sed unusquisque in iniquitate sua morietur :omnis homo qui comederit uvam acerbam,obstupescent dentes ejus.
31 Ecce dies venient, dicit Dominus,et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum,
32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorumin die qua apprehendi manum eorumut educerem eos de terra Ægypti,pactum quod irritum fecerunt :et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israëlpost dies illos, dicit Dominus :dabo legem meam in visceribus eorum,et in corde eorum scribam eam,et ero eis in Deum,et ipsi erunt mihi in populum :
34 et non docebit ultra vir proximum suumet vir fratrem suum,dicens : Cognosce Dominum :omnes enim cognoscent me,a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus :quia propitiabor iniquitati eorum,et peccati eorum non memorabor amplius.
35 Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei,ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis :qui turbat mare, et sonant fluctus ejus :Dominus exercituum nomen illi :