15 hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista.
16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens :
17 Heu ! heu ! heu ! Domine Deus,ecce tu fecisti cælum et terramin fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento :non erit tibi difficile omne verbum :
18 qui facis misericordiam in millibus,et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos :fortissime, magne, et potens,Dominus exercituum nomen tibi.
19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu :cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam,ut reddas unicuique secundum vias suas,et secundum fructum adinventionum ejus.
20 Qui posuisti signa et portentain terra Ægypti usque ad diem hanc,et in Israël, et in hominibus,et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.
21 Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti,in signis et in portentis,et in manu robusta et in brachio extento,et in terrore magno :