18 qui facis misericordiam in millibus,et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos :fortissime, magne, et potens,Dominus exercituum nomen tibi.
19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu :cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam,ut reddas unicuique secundum vias suas,et secundum fructum adinventionum ejus.
20 Qui posuisti signa et portentain terra Ægypti usque ad diem hanc,et in Israël, et in hominibus,et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.
21 Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti,in signis et in portentis,et in manu robusta et in brachio extento,et in terrore magno :
22 et dedisti eis terram hanc,quam jurasti patribus eorum ut dares eis,terram fluentem lacte et melle.
23 Et ingressi sunt, et possederunt eam,et non obedierunt voci tuæ,et in lege tua non ambulaverunt :omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt,et evenerunt eis omnia mala hæc.
24 Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur,et urbs data est in manus Chaldæorumqui præliantur adversus eam,a facie gladii, et famis, et pestilentiæ :et quæcumque locutus es, acciderunt,ut tu ipse cernis.