36 Et nunc propter ista,hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc,de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis,in gladio, et in fame, et in peste :
37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eosin furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi :et reducam eos ad locum istum,et habitare eos faciam confidenter :
38 et erunt mihi in populum,et ego ero eis in Deum.
39 Et dabo eis cor unum, et viam unam,ut timeant me universis diebus,et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
40 Et feriam eis pactum sempiternum,et non desinam eis benefacere :et timorem meum dabo in corde eorum,ut non recedant a me.
41 Et lætabor super eis, cum bene eis fecero :et plantabo eos in terra ista in veritate,in toto corde meo et in tota anima mea.
42 Quia hæc dicit Dominus :Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande,sic adducam super eosomne bonum quod ego loquor ad eos.