39 Et dabo eis cor unum, et viam unam,ut timeant me universis diebus,et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
40 Et feriam eis pactum sempiternum,et non desinam eis benefacere :et timorem meum dabo in corde eorum,ut non recedant a me.
41 Et lætabor super eis, cum bene eis fecero :et plantabo eos in terra ista in veritate,in toto corde meo et in tota anima mea.
42 Quia hæc dicit Dominus :Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande,sic adducam super eosomne bonum quod ego loquor ad eos.
43 Et possidebuntur agri in terra ista,de qua vos dicitis quod deserta sit,eo quod non remanserit homo et jumentum,et data sit in manus Chaldæorum.
44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro,et imprimetur signum, et testis adhibebitur,in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem,in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis,et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt,quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.