1 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens :
2 Hæc dicit Dominus, qui facturus est,et formaturus illud, et paraturus :Dominus nomen ejus :
3 Clama ad me, et exaudiam te,et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.
4 Quia hæc dicit Dominus Deus Israëlad domos urbis hujus,et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt,et ad munitiones, et ad gladium
5 venientium ut dimicent cum Chaldæis,et impleant eas cadaveribus hominumquos percussi in furore meo et in indignatione mea,abscondens faciem meam a civitate hac,propter omnem malitiam eorum :
6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem,et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.
7 Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem,et ædificabo eos sicut a principio.