18 et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea,qui offerat holocautomata,et incendat sacrificum,et cædat victimas omnibus diebus.
19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
20 Hæc dicit Dominus :Si irritum potest fieri pactum meum cum die,et pactum meum cum nocte,ut non sit dies et nox in tempore suo,
21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo,ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus,et Levitæ et sacerdotes ministri mei.
22 Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli,et metiri arena maris,sic multiplicabo semen David servi mei,et Levitas ministros meos.
23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
24 Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens :Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt ?et populum meum despexerunt,eo quod non sit ultra gens coram eis.