22 Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli,et metiri arena maris,sic multiplicabo semen David servi mei,et Levitas ministros meos.
23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
24 Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens :Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt ?et populum meum despexerunt,eo quod non sit ultra gens coram eis.
25 Hæc dicit Dominus :Si pactum meum inter diem et noctem,et leges cælo et terræ non posui,
26 equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam,ut non assumam de semine ejusprincipes seminis Abraham, Isaac, et Jacob :reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.