4 Quia hæc dicit Dominus Deus Israëlad domos urbis hujus,et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt,et ad munitiones, et ad gladium
5 venientium ut dimicent cum Chaldæis,et impleant eas cadaveribus hominumquos percussi in furore meo et in indignatione mea,abscondens faciem meam a civitate hac,propter omnem malitiam eorum :
6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem,et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.
7 Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem,et ædificabo eos sicut a principio.
8 Et emundabo illos ab omni iniquitate suain qua peccaverunt mihi,et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum,in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.
9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium,et in laudem, et in exsultationemcunctis gentibus terræ,quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis :et pavebunt et turbabuntur in universis bonis,et in omni pace quam ego faciam eis.
10 Hæc dicit Dominus :Adhuc audietur in loco istoquem vos dicitis esse desertum,eo quod non sit homo nec jumentumin civitatibus Juda, et foris Jerusalem,quæ desolatæ sunt, absque homine,et absque habitatore, et absque pecore,