4 Attamen audi verbum Domini, Sedecia, rex Juda : Hæc dicit Dominus ad te : Non morieris in gladio,
5 sed in pace morieris : et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te : et : Væ domine, plangent te : quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.
6 Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Jerusalem.
7 Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant, contra Lachis et contra Azecha : hæ enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitæ.
8 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Jerusalem, prædicans
9 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebræum et Hebræam, liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, in Judæo et fratre suo.
10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis : audierunt igitur, et dimiserunt.