14 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias :usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ ?
15 Vox enim annuntiantis a Dan,et notum facientis idolum de monte Ephraim.
16 Dicite gentibus : Ecce auditum est in Jerusalemcustodes venire de terra longinqua,et dare super civitates Juda vocem suam :
17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro,quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.
18 Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi :ista malitia tua, quia amara,quia tetigit cor tuum.
19 Ventrem meum, ventrem meum doleo ;sensus cordis mei turbati sunt in me.Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea,clamorem prælii.
20 Contritio super contritionem vocata est,et vastata est omnis terra :repente vastata sunt tabernacula mea ;subito pelles meæ.