21 Usquequo videbo fugientem ;audiam vocem buccinæ ?
22 Quia stultus populus meus me non cognovit :filii insipientes sunt et vecordes :sapientes sunt ut faciant mala,bene autem facere nescierunt.
23 Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili ;et cælos, et non erat lux in eis.
24 Vidi montes, et ecce movebantur :et omnes colles conturbati sunt.
25 Intuitus sum, et non erat homo :et omne volatile cæli recessit.
26 Aspexi, et ecce Carmelus desertus,et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini,et a facie iræ furoris ejus.
27 Hæc enim dicit Dominus :Deserta erit omnis terra,sed tamen consummationem non faciam.