25 Intuitus sum, et non erat homo :et omne volatile cæli recessit.
26 Aspexi, et ecce Carmelus desertus,et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini,et a facie iræ furoris ejus.
27 Hæc enim dicit Dominus :Deserta erit omnis terra,sed tamen consummationem non faciam.
28 Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper,eo quod locutus sum.Cogitavi, et non pœnituit me,nec aversus sum ab eo.
29 A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas :ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes :universæ urbes derelictæ sunt,et non habitat in eis homo.
30 Tu autem vastata, quid facies ?cum vestieris te coccino,cum ornata fueris monili aureo,et pinxeris stibio oculos tuos,frustra componeris :contempserunt te amatores tui ;animam tuam quærent.
31 Vocem enim quasi parturientis audivi,angustias ut puerperæ :vox filiæ Sion intermorientis,expandentisque manus suas :Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !