1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.
2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.
3 Præparate scutum et clypeum,et procedite ad bellum.
4 Jungite equos, et ascendite, equites :state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos,et terga vertentes,fortes eorum cæsos :fugerunt conciti, nec respexerunt :terror undique, ait Dominus.
6 Non fugiat velox,nec salvari se putet fortis :ad aquilonem juxta flumen Euphratenvicti sunt, et ruerunt.