11 Ascende in Galaad, et tolle resinam,virgo filia Ægypti :frustra multiplicas medicamina :sanitas non erit tibi.
12 Audierunt gentes ignominiam tuam,et ululatus tuus replevit terram :quia fortis impegit in fortem,et ambo pariter conciderunt.
13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :
14 Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo,et resonet in Memphis, et in Taphnis :dicite : Sta, et præpara te,quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.
15 Quare computruit fortis tuus ?non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
16 Multiplicavit ruentes,ceciditque vir ad proximum suum, et dicent :Surge, et revertamur ad populum nostrum,et ad terram nativitatis nostræ,a facie gladii columbæ.
17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti :tumultum adduxit tempus.